The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 16 › Psalmorum 16:9

Psalmorum 16:9

a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt; 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore my heart is glad, and my glory rejoiceth: my flesh also shall rest in hope.

In Context

8A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me + 16.8 Pupillam. Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebræ dijudicantur, sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos. 1

10adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam. + 16.10 Adipem. CASS. A similitudine animalium, quæ ex adipe inflantur, id est, superbiam retinuerunt, non macri, id est, non humiles, vel adipem, id est, carnalem sensum retinuerunt, vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt, unde restat superba loqui. Os eorum locutum est superbiam. Non cor, quia sæpe iniqui quod ore defendunt, corde damnant. 1

Read all of Psalmorum 16

Cross References

Job 19:26et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:

Psalms 30:12Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis; qui videbant me foras fugerunt a me. + 30.12 Super omnes inimicos meos. ID. Pejus paganis et Judæis vivunt, etc., usque ad pro quibus timent et noti, ne omnes tales sint. CASS. Vel apud omnes inimicos, vel majori opprobrio habitus, quam illi qui digni eo; et vicinis, parentibus, vel jam credituris; et notis, familiaribus. 1

Psalms 108:1In finem. Psalmus David. + 108.1 In finem, Psalmus. AUG. Prophetia de Christo, etc., usque ad et quæ de Juda expressa sunt, ut illud: Et episcopatum ejus accipiat alter. CASS. Quintus eorum qui latius de passione agunt. 1

Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

Luke 10:21In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater: quoniam sic placuit ante te. + 10.21 In ipsa hora. Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in cœlo loqueretur, ostendit per quid hæc tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianæ. Confiteor tibi, Domine. Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quæ ignorant scribæ et Pharisæi, qui sibi sapientes videntur. Revelasti ea. Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Quia sic. Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis. Omnia mihi, etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quæ ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiæ omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.

1 Thessalonians 4:13Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. + 4.13 Per Jesum adducet cum eo. Semper euntes, eum sequendo venerunt ad somnum mortis, unde et in alia scribitur Epistola: Nos qui vivimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 16:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 16:8Psalmorum 16Psalmorum 16:10 →