Psalmorum 17:10
Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. + 17.10 Cœlos. Ibid. Id est, prædicatores inclinavit a contemplativa ad ministerium, et ad ferendas molestias. Descendit, etc. Ipse passus in eis, et in quorumdam notitiam. Caligo: tenebrosi, qui etiam persequuntur, sub ejus potestate sunt; vel, qui simpliciter credunt, subjecti ei sunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They are inclosed in their own fat: with their mouth they speak proudly.
In Context
9Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit; carbones succensi sunt ab eo. 1
Cross References
Exodus 5:2At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. + 5.2 Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..
Deuteronomy 32:15[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. + 32.15 Incrassatus est dilectus, etc. Sicut Judæi incrassati beneficiis, idololatræ facti sunt: sic quidam Christiani acceptum mysterium corporis et sanguinis Domini in perditionem sibi convertunt.
Job 15:27Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. + 15.27 Operuit faciem ejus. Faciem crassitudo operit, quia desiderata terrenarum rerum abundantia oculos mentis premit. Et de lateribus ejus. Ibid. Latera divitum sunt qui eis adhærent; arvina de lateribus ejus dependet, quia quisquis potenti et iniquo adhæret, ipse quoque de ejus potentia velut ex pinguedine tumet.
Isaiah 6:10Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.] + 6.10 Excæca, etc. ID. Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excæcatis, humiles illuminare. Et convertatur. Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, pœnitentia sunt indigni.