Psalmorum 17:14
Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. + 17.14 Intonuit. CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem: ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 12:9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
Job 21:21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur? + 21.21 Quid enim ad. Non quod in inferno non cogitet de cognatis, etc., usque ad ne quis discutere præsumat, sequitur:
Job 27:14Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane: + 27.14 Si multiplicati fuerint. Ibid. Qui hæreticorum generantur prædicatione, venturi judicii sententia feriuntur. Et nepotes. Nepotes hæreticorum sunt, etc., usque ad nonnullos in malitia pertinaces relinquit. Sequitur:
Psalms 49:17Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. + 49.17 Tu vero odisti. Ibid. Tu vero ore dicis, sed facto negas disciplinam: si corrigo, murmuras. Furem, currebas. Ibid. In his omnia tonat vitia; a parte totum, vel furem sani intellectus Scripturæ. Adulteris. Qui ponunt falsum, auferendo verum. 1
Psalms 73:12Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ. + 73.12 Deus autem rex noster. CAS. Destructis signis, ostendit rem ipsam, scilicet, in adventu Christi salutem ubique factam. AUG. Deus autem. Dicit Asaph intelligens, etc., usque ad si ergo non præcessit, saltem sequatur. In medio terræ. CAS. Homo factus, Jerusalem dicitur esse in medio. 1
Matthew 13:44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. + 13.44 Thesauro abscondito in agro. Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur. Terrenis regnum cœlorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat. Abscondit et præ gaudio illius. Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.