Psalmorum 17:16
Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ. + 17.16 Et apparuerunt fontes. Christo veniente, patuit quod obscuritas divini tegebat eloquii. Ab increpatione. Conversio ad Deum: quasi cum gratiarum actione, quia per prædicationem increpabat peccantes, et inspirabat ut timerent iram futuram. Misit. Ibid. Hucusque de adventu Domini, hinc de temporibus Christianis. Misit Pater Christum. Accepit me. Ecclesiam sponsam. De aquis. Ibid. Baptismi. Vel misit Spiritum, qui est donum. De alto, quia æqualis Patri et Filio. Accepit, quasi fugativam. Assumpsit, in altitudinem virtutis et boni operis. 1
Vulgata (Latina)
In Context
17Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis. 1