Psalmorum 17:18
Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me; + 17.18 De inimicis meis. AUG. Id est, vitiis, quæ super omnes inimicos plus nocent. Et ab his qui, etc. Id est exterioribus inimicis hominibus, scilicet et dæmonibus quod necesse est, quia confortati secundum quid. Ecce prævenerunt, id est, prævaluerunt. Per hoc magis eripit, quia illi sunt confortati; cum enim affligitur Ecclesia, magis crescit. 1
Vulgata (Latina)
In Context
17Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis. 1
19prævenerunt me in die afflictionis meæ: et factus est Dominus protector meus. 1