bible.software › Psalmorum › Psalmorum 17 › Psalmorum 17:24
Psalmorum 17:24
Et ero immaculatus cum eo; et observabo me ab iniquitate mea. + 17.24 Cum eo, ei, adhærens. Et observabo, ne iterum cadam. Ab iniquitate, quæ est mors beati. 1
Vulgata (Latina)
In Context
23quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me. 1
25Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. + 17.25 Et retribuet. CASS. Dupliciter Deus retribuit: hic in præsenti, ut justus justificetur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, unde hic dicit: Cum sancto sanctus, etc., et in futuro præmium bonis, et pœnam malis, unde ibi: Quoniam tu populum humilem, etc., quasi, ita hic: quia in futuro tu populum humilem salvum facies. AUG. Et tribuet: jam non solum propter latitudinem fidei quæ per dilectionem operatur, sed propter longanimitatem retribuet mihi. In conspectu: hoc justis convenit, ut sicut illi Deum semper contuentur, ita Deus eos jugiter respiciat. 1
Read all of Psalmorum 17
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 17:24