bible.software › Psalmorum › Psalmorum 17 › Psalmorum 17:26
Psalmorum 17:26
Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, + 17.26 Cum sancto. CASS. Dixerat, retribui secundum justitiam, etc., usque ad quia tu, Domine, populum humilem salvum facies. Et oculos superborum humiliabis. AUG. Est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas. Quoniam tu illuminas. Quod enuntiavit de electis et sanctificatis, orat nunc de aliis. 1
Vulgata (Latina)
In Context
25Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. + 17.25 Et retribuet. CASS. Dupliciter Deus retribuit: hic in præsenti, ut justus justificetur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, unde hic dicit: Cum sancto sanctus, etc., et in futuro præmium bonis, et pœnam malis, unde ibi: Quoniam tu populum humilem, etc., quasi, ita hic: quia in futuro tu populum humilem salvum facies. AUG. Et tribuet: jam non solum propter latitudinem fidei quæ per dilectionem operatur, sed propter longanimitatem retribuet mihi. In conspectu: hoc justis convenit, ut sicut illi Deum semper contuentur, ita Deus eos jugiter respiciat. 1
27et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. 1
Read all of Psalmorum 17
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 17:26