bible.software › Psalmorum › Psalmorum 17 › Psalmorum 17:32
Psalmorum 17:32
Quoniam quis deus præter Dominum? aut quis deus præter Deum nostrum? + 17.32 Quoniam quis. Ibid. Deus dico: quia quis est alius Deus, nisi qui et Dominus in rebus est? Et quia in Judæa notus, non dii gentium; hæc contra paganos, qui multos sibi fingunt. 1
Vulgata (Latina)
In Context
31Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata: protector est omnium sperantium in se. + 17.31 Deus meus. Ibid. Et continuando sequitur: Eripies me de contradictionibus populi. Cætera interponit ad commendationem. Eloquia. Igne examinationis probantur. Omnium. Ibid. Nullus excipitur, nisi qui sperare non vult. 1
33Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam; + 17.33 Deus qui. Ibid. Adhuc præter communia, commendat per specialia, quia tertio Christus de virtute et potentia sua commendatur. Præcinxit. Ibid. Id est, perarmavit. Vel a similitudine currentis. Vel, dignitatem notat et fortitudinem, quod ei convenit, qui potestate sua judicabit populum, vel mundum. Immaculatam, sine peccato. Cervus spinas et hiantia loca transilit, sic Christus spinas et foveas peccatorum: et sicut cervus alta, ita Christus super omnes creaturas conscendit. 1
Read all of Psalmorum 17
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 17:32