bible.software › Psalmorum › Psalmorum 17 › Psalmorum 17:47
Psalmorum 17:47
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ. + 17.47 Vivit. Ibid. Quarto exsultans Ecclesia summatim munera Dei laudat. Vel vivit, quia vivificat. Benedictus, quia omnia benedicit. Et exaltetur Deus salutis. AUG. Non terreno more de Deo salutis meæ sentiam, nec ipsam salutem terrenam, sed in excelso de illo sperabo. 1
Vulgata (Latina)
In Context
46Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. + 17.46 Filii. Judæi quos enutrivi, facti alieni: Mentiti sunt mihi, ad honorem meum. Inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis, sequentes potius suas traditiones quam Dei. 1
48Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me; liberator meus de inimicis meis iracundis. + 17.48 Vindictas. CASS. Pia vindicta, dum rebellis subditur. Iracundis. Major gloria est a ferventibus malis liberare. 1
Read all of Psalmorum 17
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 17:47