The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 18 › Psalmorum 18:11

Psalmorum 18:11

desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. + 18.11 Desiderabilia. Ibid. Vel, multum desiderabilia, vel multum aurum et lapis; vel multum pretiosum. Desiderabilia super aurum, etc., usque ad, cujus voluntatem suæ præponit, et dulciora sunt quam ipse sibi. Super aurum, id est, omne quod appetitur, pro divitiis, vel potentia, vel pro voluptate. Mel. Cibus Dei est mel; id est, solutus jam a sæculo; et favus, id est, quia adhuc circumplicatur, cui opus est pressura exprimentis manus Dei, ut eat in vitam. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He made darkness his secret place; his pavilion round about him were dark waters and thick clouds of the skies.

In Context

10Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, + 18.10 Timor Domini. Ibid. Timor sæculi non sanctus, quia non proficuus, et cum temporibus mutatur. Timor Domini sine omni perturbatione, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. AUG. Timor, non ille pœnalis pro terrenis quorum amore formidat anima, sed castus, quo quanto diligit, cavet offendere sponsum, et ideo non foras mittitur, sed permanet. Judicia. Judicia Dei non egent alterius auctoritate. 1

12Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa. 1

Read all of Psalmorum 18

Cross References

Psalms 27:5Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos. + 27.5 Quoniam non, etc. ID. Et si deessent opera, hoc sufficeret damnationi, quod non intellexerunt per legem et Prophetas, quæ invisibiliter Deus operatur per me, nec etiam visibilia. Destrues. AUG. Ut nihil mihi noceat, nec post Ecclesiæ tuæ, vel meæ. Benedictus. CASS. Auditus in resurrectione gratias agit, subdens de salute credentium. Dominus. ID. Idem qui adjutor meus, et protector est fortitudo plebis, quæ in eo confidit, et protector ne lædantur, et tu, o Domine: 1

Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1

Psalms 104:3Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. + 104.3 Laudamini in nomine, id est, gaudete Christiani dici a Christo. AUG. Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, In Domino laudabitur anima mea: quod ibi addit, audiant mansueti et lætentur: hic quoque quodammodo, lætetur cor, quasi dicat, 1

Joel 2:2Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 18:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 18:10Psalmorum 18Psalmorum 18:12 →