The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 18 › Psalmorum 18:5

Psalmorum 18:5

In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The sorrows of hell compassed me about: the snares of death prevented me.

In Context

4Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. + 18.4 Loquelæ. CASS. Publicæ suasiones. Sermones. Communes narrationes. Quorum non. Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum. AUG. Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus. 1

6In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam; + 18.6 In sole CASS. Quod alios fecisse laudat, ipse facit, prædicat incarnationem. Vel in sole, in manifesto mundi, vel in labore. Sol urit, lucet, et variat tempora. Tabernaculum suum. AUG. Quasi militare habitaculum, id est, dispensationem incarnationis suæ, in qua venit expugnare errores mundi. Vel tabernaculum, Ecclesiam in manifesto, non in occulto, ut lateat. Sponsus. CASS. Toties prophetis promissus, magna similitudo sacramenti: ideo de virgine natus, ut Ecclesiam sibi virginem copularet. De thalamo. AUG. Id est, virginali utero, ubi Deus humanæ naturæ, ut sponsus sponsæ, copulatus est. Ecce humilis misericordia, sed fortis majestate. Gigas ad currendam. CASS. Imperturbabilis, irrevocabilis, humanam naturam potentia superans. A summo. Hic Trinitas ostenditur, etc., usque ad notat unitatem Trinitatis. Nec est qui se abscondat, etc. AUG. Verbum caro factum, non permisit ullum se excusare de umbra mortis: quia et ipsam penetravit calor verbi. Vel, calor est Spiritus, quem misit reversus, qui lex, testimonium, justitia, præceptum, timor et judicia, quia hæc agit. 1

Read all of Psalmorum 18

Cross References

Psalms 88:15justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam. + 88.15 Præparatio sedis tuæ. CASS. Sedes Dei æterna, sed in judicio apparebit parata, cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam. A similitudine præcursoris Domino hospitium præparantis. 1

Psalms 124:4benefac, Domine, bonis, et rectis corde. + 124.4 Converte, Domine. ID. Secunda pars. Precatur conversionem, quæ futura est, in qua fiet seminatio spe gaudii. ID. Aventus Domini redemptione prædicta, precantur iterum peccata sua dimitti. In generali remissione gaudent, et sibi veniam precantur. Converte, Domine, Captivitatem nostram. ID. Nulla ad litteram in diebus David, sed sub diabolo mundus captivus, etc., usque ad non ideo desistendum, quia qui seminat in lacrymis. THEOD. Austrum Hierosolymam vocat, etc., usque ad ut cogantur, et torrentis instar iter faciant. 1

Acts 2:24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. + 2.24 Suscitavit. Non usitata cum cæteris, atque communi resurrectione quæ in finem differtur, sed quæ die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis. RAB. Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judæi. Solutis doloribus. Videtur esse sensus hujus sententiæ, quod Domino ad inferos descendente dolores pœnarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Græcum in quo scriptum est: Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo, patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahæ, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia cœli intrare, donec fieret illud Prophetæ: In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua Zach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 18:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 18:4Psalmorum 18Psalmorum 18:6 →