Psalmorum 18:7
a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. + 32.22 Ignis succensus est, etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.
Psalms 34:16Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis. + 34.16 Dissipati sunt. CASS. Dissoluti, visis miraculis in passione, nec tamen præ duritia compuncti. Vel, dissipati per totum orbem: nec tamen compuncti sunt, id est, pœnituerunt. Vel, dissipati, id est, divisi: alii dicunt quod bonus est, alii non. Tentaverunt me. AUG. Quæ capiti in cruce facta, corpori ubique fiunt. Frenduerunt. Mos sævitiæ, quando ratio deficit, dentibus frendet: et quod vult, tacens ostendit. In oratione finit hæc: 1
Psalms 39:13Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. + 39.13 Capillos. AUG. Bene in comparatione delictorum capilli ducti sunt. Nam ideo in Veteri Testamento sacerdotes radebantur, ut sic carnis vitia deposuisse viderentur. 1
Psalms 46:2[Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis: + 46.2 Omnes gentes. AUG. Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: Calve, calve, vos omnes gentes ad quas transivit gratia: Plaudite, etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem. 1
Psalms 114:4et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam. + 114.4 Tribulationem et dolorem. ID. Quasi, illa prius me circumdederunt, sed post inveni tribulationem et dolorem, id est, afflictionem exteriorem esse utilem. 1
Ezekiel 38:19Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël: