The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 18 › Psalmorum 18:9

Psalmorum 18:9

Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. + 18.9 Justitiæ Domini. Ibid. Omnes in illo recte, qui non docuit quod non fecit, ut imitantes gauderent in eis, qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. CASS. Justitiæ, lex quæ justificat; quidquid præcipit justum est. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He bowed the heavens also, and came down: and darkness was under his feet.

In Context

8Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. + 18.8 Lex Domini. CAS. Secundo, laudat præcepta Novi et Veteris Testamenti. Ibid. Lex per Moysen data, omnia verba sua distinctione corrigens, et ad Christi gratiam mittens. Convertens. AUG. Libertate, ad se imitandum, non premens jugo servitutis. Animas. Voluntates, non modo manus, ut Vetus Testamentum. Testimonium. Quæcunquæ testimonia dedit Isræl plena sunt veritate, et humilibus sapientiam dederunt. Sapientiam: de divinis. 1

10Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, + 18.10 Timor Domini. Ibid. Timor sæculi non sanctus, quia non proficuus, et cum temporibus mutatur. Timor Domini sine omni perturbatione, quia est mista cum pavore dilectio, quia si timet judicem, scit misericordem. AUG. Timor, non ille pœnalis pro terrenis quorum amore formidat anima, sed castus, quo quanto diligit, cavet offendere sponsum, et ideo non foras mittitur, sed permanet. Judicia. Judicia Dei non egent alterius auctoritate. 1

Read all of Psalmorum 18

Cross References

Exodus 19:18Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. + 19.18 Totus autem mons Sinai fumabat, etc. GREG. lib. VI Moral., cap. 27. Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, etc., usque ad vincunt quod sunt. ID., lib. II Moral., cap. 2. Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate æris, etc., usque ad punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur.

Deuteronomy 33:26Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, + 33.26 Non est Deus. Supradicta admirans in laude Christi, qui hæc omnia fecit lætabundus erumpit. Ascensor cœli. Propria virtute ascendit, et quotidie Ecclesiam ad se trahit. Trahe me post te, curre in odorem unguentorum tuorum Cant. 1.. Nubes. Apostoli, qui pluunt verbis, coruscant miraculis: quos ascendens in cœlum misit ad prædicandum; unde: Vocem dederunt nubes Psal. 76., quæ scilicet nullo remorante discurrunt, non sua, sed Christi virtute signa et prodigia facientes, et quasi coruscationibus corda mortalium terrentes, unde: Bonum certamen certavi, cursum consummavi II Tim. 4..

Psalms 50:3[Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. + 50.3 Miserere mei, Deus. Ibid. Hic pœnitentialis psalmus, etc., usque ad quia prævidit per hunc psalmum plures perituros. Secundum magnam misericordiam tuam. De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Magnam misericordiam. Ibid. Magna misericordia Deum de cœlo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? Miserationum, etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu. 1

Psalms 97:3Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. + 97.3 Misericordiæ et veritatis. AUG. Misericordia est quo promisit, hanc sequitur veritas, quia reddidit. Sed cui? Isræli, id est, qui modo per fidem videt veritatem, post per speciem. 1

Isaiah 51:6Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. + 51.6 Cœli sicut fumus. ID. De sanctis scriptum est, etc., usque ad quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.

Joel 3:16Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 18:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 18:8Psalmorum 18Psalmorum 18:10 →