Psalmorum 19:1
In finem. Psalmus David. + 19.1 In finem. CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The heavens declare the glory of God; and the firmament sheweth his handywork.
In Context
Cross References
Genesis 1:6Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. + 1.6 Fiat firmamentum, etc. GREG., l. XXVII Moral., c. 24 Angelicæ virtutes, quæ in Dei amore perstiterunt, hoc in retributione acceperunt, ut in contemplatione Conditoris perenni felicitate maneant, et in hoc quod conditæ sunt æternaliter subsistant. Unde apud Moysen cœlum factum dicitur, et idem postea firmamentum vocatur, quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere possit, mirabilius confirmata. Fiat firmamentum, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 2, col. 264 Quæritur utrum illud cœlum nunc fiat quod excedit æris spatia, etc., usque ad quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas quæ sunt in terris. Fiat firmamentum, etc. AUG., ibid., c. 4 Notandum quod firmamentum non propter stationem, etc., usque ad sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus. Fiat firmamentum in medio. BEDA, in Hexæm., t. 2 Cœli, in quo fixa sunt sidera, etc., usque ad Quales autem, et ad quid utiles, novit qui condidit.
Job 28:27tunc vidit illam et enarravit, et præparavit, et investigavit. + 28.27 Tunc vidit illam, et enarravit. Hanc incarnatam sapientiam vidit, id est videri fecit, et enarrari, a prædicatoribus præparari, et investigari ab auditoribus fecit. Sibi quippe illam præparat, quisquis illam bene vivendo in die judicii propitiam habere curavit. Vidit illam, etc. Vidit, quia species est, etc., usque ad quod de illa homo cognosceret in se, unde subditur:
Psalms 33:6Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur. 1
Psalms 150:1Alleluja. [Laudate Dominum in sanctis ejus; laudate eum in firmamento virtutis ejus. + 150.1 Laudate Dominum. CAS. De laude Dei in sanctis ejus, qui glorificati sine fine laudant. Monetur civitas Dei, scilicet unitas omnium sanctorum, ore et animo cantare. In hoc culmen omnis psalmodia perducitur, quæ nuptiali dulcedine cantatur. Laudate eum in firmamento. AUG. Virtus est in firmamento, etc., usque ad qui invicem se honorantes, dant laudem Deo. CAS. Quibus propheta in principio formam conversationis ostendit, jam in illa Jerusalem receptis, dicit in eis laudandum esse Deum, qui omnia dedit. In firmamento, quia morte sua diabolum vicit, et credentes ad cœlum perduxit. In virtutibus vel potentatibus, quia omnia subjecta pedibus ejus. 1
Jeremiah 10:11Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt ! + 10.11 Cœlos et terram. Quæ cooperatores Christi, qui dii vocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam partim fecerunt. Qui facit. ORIG., Homil. in Jer. Dominus qui facit terram in fortitudine, etc. Tres quodammodo virtutes Dei assumens propheta, etc., usque ad si vero cœlestia, thesaurizatorem suum ad propinquam sibi regionem subvehunt.