The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 2 › Psalmorum 2:10

Psalmorum 2:10

Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. + 2.10 Et nunc, reges, intelligite. Nunc, id est, per ea quæ dicta sunt. CAS. Tertio pro his patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto, quia beati qui confidunt in eo. In hoc post Christum quasi Apostolus loquitur. AUG. Vel, me rege constituto, ne tristemini, reges terræ; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus, et eruditio, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exsultetis. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Be wise now therefore, O ye kings: be instructed, ye judges of the earth.

In Context

9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. + 2.9 Reges eos. AUG. Partim reges, partim franges, secundum illud: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum Luc. 2., ut qui justus est, justificetur adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc Apoc. 22.. Virga ferrea. CASS. Potestas Christi, virga ferrea; peccator, vas figuli, quod et luteum et facile frangitur. 1

11Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. 1

Read all of Psalmorum 2

Cross References

Psalms 72:10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. + 72.10 Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt. 1

Isaiah 49:23Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum. + 49.23 Reginæ. Idem, sed magis affectuose. Unde: Astitit regina, etc. Quæ scilicet quotidie Christi parvulos nutrit et ad perfectam ætatem ducit. Adorabunt. Venerabuntur secundum illud: Adorabunt scabellum pedum ejus Psal. 98., in quo pede majestas indicatur. Pulverem pedum tuorum. HIER. Omnem scilicet terrenitatem verbo et exemplo mundabunt, secundum quod dictum est, Quodcunque solveris super terram, erit solutum Matth. 16., etc., unde: Excutite pulverem pedum vestrorum Matth. 10..

Isaiah 60:3Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. + 60.3 Ortus tui. ID. Quoniam scilicet ex aqua et Spiritu sancto nata es, omnes in splendore ortus primitivæ Ecclesiæ ambulamus, quia eamdem fidem habemus, eodem baptismo renascimur.

Jeremiah 6:8Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem. + 6.8 Erudire. HIER. Per hoc discimus, quod flagellet Deus, etc., usque ad per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem.

Zechariah 14:17Et erit: qui non ascenderit de familiis terræ ad Jerusalem ut adoret regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 2:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 2:9Psalmorum 2Psalmorum 2:11 →