The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 2 › Psalmorum 2:11

Psalmorum 2:11

Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Serve the LORD with fear, and rejoice with trembling.

In Context

10Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. + 2.10 Et nunc, reges, intelligite. Nunc, id est, per ea quæ dicta sunt. CAS. Tertio pro his patefactis admonet omnes humiliter obedire, et suadet ab utili ne pereant, et ab honesto, quia beati qui confidunt in eo. In hoc post Christum quasi Apostolus loquitur. AUG. Vel, me rege constituto, ne tristemini, reges terræ; expedit enim vobis ut sub illo sitis, a quo est intellectus, et eruditio, ut non temere dominemini, sed Domino omnium serviatis, et in beatitudine exsultetis. 1

12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. + 2.12 Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione. 1

Read all of Psalmorum 2

Cross References

Psalms 95:1Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. + 95.1 Psalmus David. CASS. In Veteri Testamento legitur, etc., usque ad non illa actuali agit hic psalmus. Cantate Domino. ID. Præmonuit Judæos in præcedenti psalmo ut, deposita duritia, Christum crederent; sed quia erat mansura, nunc omnes gentes monet. Secundus psalmus de utroque adventu. Primum ad prælatos loquitur, ut ipsi cantent et annuntient. Canticum novum. AUG. Vetus cantat cupiditas, etc., usque ad quisquis intraverit, foris est. 1

Psalms 99:1Psalmus in confessione. + 99.1 Psalmus in confessione. Confessio gemina est; una est laudis, altera peccatorum. Confessio laudis convenit perfectis, confessio peccatorum incipientibus; unde in hoc psalmo propheta monet ad confessionem. CASS. Docet hic psalmus, et Deum incessanter laudare, et peccata nostra incessanter plangere: quia nec in malis est desperandum, nec in bonis debet animus esse elevatus. Primo perfectis præcipuum genus confessionis, id est laudem, indicit. Jubilate. AUG. Si vox jubilat exterius, etc., usque ad et quo ordine et quam mirifice fecit. Omnis terra. Ad laudem monens. Non unum angulum terræ hortatur: sed sicut ubique novit seminatam benedictionem, ita undique exigit jubilationem. Servite in lætitia. AUG. Hæc servitus non est amaritudinis, nec indignationis, sed felicitatis et libertatis. Servum ergo te faciat charitas, quia liberum te fecit veritas. Unde Dominus: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit Joan. 8.. In lætitia. Quia liberati; non murmurantes, ut in deserto: unde præmium subdit. 1

Philippians 2:12Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

Hebrews 12:25Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 2:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 2:10Psalmorum 2Psalmorum 2:12 →