The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 2 › Psalmorum 2:12

Psalmorum 2:12

Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. + 2.12 Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Kiss the Son, lest he be angry, and ye perish from the way, when his wrath is kindled but a little. Blessed are all they that put their trust in him.

In Context

11Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. 1

13Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.] + 2.13 Cum exarserit. CASS. Modo non ardet cum castigat, ut pater, sed in futuro ardebit, quia nihil patientiæ in futuro erit. In brevi ira. Quia non singula horum separatim, sed simul omnia discutit.

Read all of Psalmorum 2

Cross References

Genesis 41:40Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam.

1 Samuel 10:1Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. + 10.1 Tulit autem. Lenticula vas fictile quadrangulum, in latere habens foramen per quod fragilitas regni designatur.

Psalms 1:6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.] + 1.6 Quoniam novit Dominus, etc., Id est, non resurgunt hi in anima, quia Deus non approbat opera eorum, sed justorum tantum.

Psalms 2:7Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. + 2.7 Dominus dixit. Persona regnantis. Filius meus. AUG. Ideo do tibi gentes hæreditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. Hodie. Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia præsentiam significat, de sempiterna generatione sapientiæ Dei accipiatur. 1

Psalms 34:8Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum. + 34.8 Veniat illi laqueus quem ignorat. CASS. Vel in bono, laqueus veritatis, quam peccator ignorat. Et captio quam abscondit. Id est, abscondita mors, scilicet Christi. Apprehendat eos. Ne scilicet suis sceleribus relinquantur. Et in laqueum cadat. Bonum quo a malis cohibeantur. In ipsum. Id est, ex ipsa morte. In ipsum. AUG. Non in alium, sed in eum, quem tetenderunt. Nemo enim malus, qui non prius sibi noceat. 1

Psalms 40:4Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. + 40.4 Dominus opem. CASS. Ne putes beatum requiem hic habere: dolores ei mitigat, et precatur ne hominis infirmitas duris superetur; quasi, lectus quietis sunt hæc bona temporalia: sed Deus facit hæc doloribus plena, ne in eis spes habeatur. Lectum. AUG. Universum enim stratum, id est, mundanam felicitatem provide convertit Deus in angustias. CASS. Hic trepidus ipse misericordiam petit: quia qui se peccasse sciebat, his jure tradi timebat: sed ne famuli Dei his afflicti videantur a Deo deserti, cum ipse Deus pertulit talia; unde dicit: Inimici mei dixerunt. Vel, lectus doloris. AUG. Caro, in qua peccatum, etc., usque ad quando Adam infirmatus est prævaricando. Opem AUG., HIER. In infirmitate carnis, quæ gravat animam. Stratum. AUG. Est aliquod terrenum quod infirmus, etc., usque ad pro domo æternæ habitationis. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 2:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 2:11Psalmorum 2Psalmorum 2:13 →