Psalmorum 2:5
Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. + 2.5 Loquetur ad eos. Ibid. Planius aperit cum dicit, conturbabit. Ira Dei est motus qui fit in anima quæ legem Dei novit, cum videt eam a malo præteriri per quem motum multa vindicantur: vel, ira Dei est obscuratio mentis transgressorum legis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then shall he speak unto them in his wrath, and vex them in his sore displeasure.
In Context
Cross References
Psalms 50:16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. + 50.16 De sanguinibus. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt. 1
Isaiah 11:4sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. + 11.4 Virga oris sui. ID. Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim prædicationis dixit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum; et subjunxit: Omnis arbor quæ non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.
Isaiah 66:6Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. + 66.6 Vox populi de civitate. Adveniente Romano exercitu, secundum Josephum, divisi sunt Judæi in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem præponentes Pars autem populi et sacerdotum, tenebant templum, arcem vero et regiam domum pars populi et principum, reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes, et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate, vox sacerdotum, et qui cum ipsis erant de templo. Vox etiam Domini audita est in Romanis exsultantibus, qui etiam nutu Dei venerunt, reddentis reddentes retributionem inimicis suis, scilicet Judæis, per Romanos.
Matthew 22:7Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. + 22.7 Rex autem. Supra homo dum invitabat et opera clementiæ agebat, nunc in ultione rex tan tum. Et missis, etc. Missis exercitibus, id est, angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdit: et civitatem, id est, carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit.
Luke 19:27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.