The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 20 › Psalmorum 20:4

Psalmorum 20:4

Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. + 20.4 Quoniam prævenisti. CASS. Diapsalma; virtutes ejus et gloriam describit, etc., usque ad quasi capiti in coronam. Coronam. Ibid. Quia circumitus Apostolorum docentem ambiebat, vel totus mundi circulus, id est, Ecclesia generalis. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Grant thee according to thine own heart, and fulfil all thy counsel.

In Context

3Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. 1

5Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. 1

Read all of Psalmorum 20

Cross References

1 Samuel 26:19Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui: si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium: si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hæreditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis.

2 Chronicles 9:12Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit, et quæ postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis. + 9.12 De lignis. Christus ligna pretiosa, id est, sanctos doctores, quorum viror fidei nunquam arescit, nec folia verborum decidunt, sed fructum bonorum operum temporibus suis reddunt: ponit in munimentum domus Domini et domus regiæ, id est, in confirmationem Ecclesiæ, et eorum undique doctrinis et exemplis vallata ruinam non sentiat. Hi quasi citharæ et lyræ ad laudandum Dominum fabricati dicuntur, quia omnia quæcunque fecerint, prosperabuntur, et laudem Domini in prosperis et adversis corde et ore et opere pronuntiant, et omnia in gloriam Dei faciunt, tota die et nocte non tacent laudare nomen Domini.

Psalms 37:4Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum: + 37.4 Non est sanitas, etc. AUG., CASS. Ab instantia vindictæ in Adam exertæ. Vel, timore futuræ iræ terretur, sic ut non sit sanitas in carne: more verecundi, qui futuris flagellis jam affligitur. Vel, a facie iræ, quia prævidi faciem iræ, id est, quod minaris, ne videam iram. Non est pax. Gravis dolor ad interiora pervenit a facie peccatorum, quia sanctus super pœnas corporis affligitur peccatis, putans se graviora mereri. Non est sanitas. CASS. Captat hic misericordiam a potestate judicis, et ab infirma persona. Non est pax ossibus. Accipit ossa pro carne. Et exponit quod dixerat, aliud addens: scilicet a facie peccatorum. 1

Proverbs 11:23Desiderium justorum omne bonum est; præstolatio impiorum furor.

John 11:42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. + 11.42 Sea propter populum, etc. His verbis se gloriam Patris quærere, sicut in aliis operibus ostendit. Nam quia secundum hominem minor erat Patre, ab eo petit suscitationem Lazari, et ideo se exauditum dicit, et hoc propter circumstantes, ut sic crederent Dei Filium.

Romans 8:27Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 20:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 20:3Psalmorum 20Psalmorum 20:5 →