Psalmorum 20:6
Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. + 20.6 In salutari tuo: gloriam et magnum decorem, etc. CASS. Verbo Patris, quæ inde gloria. Gloriam de judicio, quia in Deitate judicabit. Decorem in majestate, quæ tunc apparebit. Gloriam et magnum decorem, etc. Gloriosus, ut Petrus, cujus umbra infirmi sanabantur; et decor est super eum, præter quem non est aliud fundamentum. Ideo super eum, quoniam dabis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi. 1
Cross References
1 Kings 8:43tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi.
Psalms 9:15qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: + 9.15 Qui exaltas me de portis mortis, etc. AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit in deliciis, mortua est I Tim. 5.. Portis filiæ Sion. Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. Sion. Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit. 1
Psalms 28:8vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. 1
Isaiah 58:9Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest; + 58.9 Digitum extendere. Proximos notare, detrahere. Id est non solum non cogites, et non facias hæc, sed ne detrahas.