The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 20 › Psalmorum 20:7

Psalmorum 20:7

Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. + 20.7 In gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia, etc. ID.. Id est, de hoc quod sui gaudebunt cum tua præsentia, quando eris omnia in omnibus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Some trust in chariots, and some in horses: but we will remember the name of the LORD our God.

In Context

6Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. + 20.6 In salutari tuo: gloriam et magnum decorem, etc. CASS. Verbo Patris, quæ inde gloria. Gloriam de judicio, quia in Deitate judicabit. Decorem in majestate, quæ tunc apparebit. Gloriam et magnum decorem, etc. Gloriosus, ut Petrus, cujus umbra infirmi sanabantur; et decor est super eum, præter quem non est aliud fundamentum. Ideo super eum, quoniam dabis. 1

8Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. 1

Read all of Psalmorum 20

Cross References

1 Samuel 2:10Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.] + 2.10 Dominum formidabunt. Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Græco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominum formidabunt. Adversarii Judæi, super quos in cœlis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Ite in ignem æternum Matth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in cœlis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat. In cœlis. RAB. Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam cœlos ascendit. Fines. Extrema hominis: quia non judicabuntur, quæ in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus. Et dabit. Id est, Christo Imperium. Id est Ecclesiam, unde: Dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia omne judicium dedit Filio. Regi. RAB. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum. Christi sui. RAB., in lib. Reg. Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Hæc Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.

2 Samuel 8:4Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.

2 Chronicles 13:10Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo:

2 Chronicles 14:11et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo.

2 Chronicles 32:8Cum illo enim est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiæ regis Juda.

Psalms 28:8vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 20:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 20:6Psalmorum 20Psalmorum 20:8 →