The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 20 › Psalmorum 20:8

Psalmorum 20:8

Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They are brought down and fallen: but we are risen, and stand upright.

In Context

7Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. + 20.7 In gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia, etc. ID.. Id est, de hoc quod sui gaudebunt cum tua præsentia, quando eris omnia in omnibus. 1

9Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. + 20.9 Inveniatur manus tua, etc. ID. De pœnis inimicorum, ut supra de laudibus Christi. 1

Read all of Psalmorum 20

Cross References

Judges 5:31Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.]

2 Kings 19:23Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus + 19.23 Excelsa. ID. Altitudo montium et juga Libani excelsæ cedri et abietes. Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et principibus earum. Vel de Hierusalem, quæ est Libanus, cedri et abietes, potentes et optimates.

2 Chronicles 14:11et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo.

Psalms 33:16Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. + 33.16 Oculi Domini, etc. ID. De retributionibus bonorum et malorum, ne in periculis justus aliqua dubietate mollescat. Oculi Domini. Nec ex infirmitate tua diffidas, quia oculi. In preces. ID. Celeritas audiendi, cum in ipsis auditor habitat. 1

Psalms 34:21Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge ! viderunt oculi nostri. + 34.21 Et dilataverunt. ID. Prius annuentes, cogitantes dolos dilataverunt os suum, libera et aperta voce mortem inclamantes: Crucifige, crucifige. 1

Psalms 125:1Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. + 125.1 Canticum graduum Salomonis. CASS. Octavus gradus, etc., usque ad et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judæorum et gentium construxit. AUG. Hic additur Salomonis, quia is ædificavit templum, in figura pacifici Christi, qui ædificavit Ecclesiam de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ait, Nisi Dominus ædificaverit. In hoc spes ponenda, sed in nullo hominum: quia et ille Salomon cecidit qui templum ædificavit. CASS. Primo, monet quomodo ascendentes se habere debeant, scilicet discant quod ædificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo, dicit quæ sit hæreditas, et quomodo collecta, ibi, Ecce hæreditas. Nisi Dominus. ID. Quasi diceret: jam venit Jesus, de captivitate reduxit: jam civitas ædificatur Jerusalem; sed discant ascendentes, quod ædificatio et custodia non nisi a Deo, et exaltatio non nisi post humiliationem in futuro; etsi enim læti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est præsumendum alicui. Domum. AUG. Ad hanc ascendit omnis, qui proficit: cadit ab hac omnis, qui deficit; amando Deum ascendis, amando sæculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. Laboraverunt. ID. Omnes in hac ædificatione laborant, qui in Ecclesia prædicant verbum Dei. Civitatem. CASS. De domo ad civitatem transit, ut nec in singulis, nec in minuta collectione fit præsumptio. Et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quæ de diversis inducitur, sint diversa: una tamen est Ecclesia, quam utraque significat. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 20:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 20:7Psalmorum 20Psalmorum 20:9 →