The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 22 › Psalmorum 22:1

Psalmorum 22:1

Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit: + 22.1 Psalmus David. CASS. Propheta reditum populi de Babylone prædixit. Dominus regit me. Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. AUG. Ecclesia loquitur de Christo. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My God, my God, why hast thou forsaken me? why art thou so far from helping me, and from the words of my roaring?

In Context

2in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me; + 22.2 In loco pascuæ. CASS. Prima gratia, ocus pascuæ, id est, sermo divinus, qui saginat meditantes. Super aquam. Secunda gratia, aqua refectionis. 1

Read all of Psalmorum 22

Cross References

Leviticus 2:6divides eam minutatim, et fundes super eam oleum. + 2.6 Divides eam minutatim: ut sermonem passionum ejus, qui per partes processerunt, dividamus, alapas, scilicet colaphos, sputa et vulnera diligenter distinguamus. Et fundes super, etc., ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus est, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur. De sartagine. Sicut enim sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem, quæ igne passionis est assata. Et sicut in sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata. De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare.

Job 3:24Antequam comedam, suspiro; et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus: + 3.24 Antequam comedam. Comedere est contemplationis luce pasci, quam non habet nisi qui prius in hoc exsilio, quasi ubi non sunt bona gemit, et suspirat desiderio et exsequitur vim lacrymarum. Et quasi inundantes aquæ, etc. Aquæ inundantes multis voluminibus impetu feruntur, sic in lugentibus multa volumina, dum qui apud Deum decernatur, nesciunt: dum præterita sua recolunt, futura pertimescunt, et in bonis suis ne errent, verentur: quos dum flagella Dei corripiunt, se offendisse suspicantur: unde addit:

Psalms 16:1Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. + 16.1 Oratio David. CASS. Oratio personæ Domini convenit, adjuncta Ecclesia, quæ ejus corpus est. Exaudi, Domine. Ibid. Iste psalmus veram naturam humanitatis facit attendere. Oratio Christi institutio est fidelium: sicut flendo Lazarum charitatem proximi habere nos docuit; persecutores fugit, ut inconsideratæ temeritatis nobis auferret audaciam. Primo, petit secundum justitiam sibi retribui. Non in labiis dolosis. Ut qui inique damnatur; vel, ut qui dicit: Domine, Domine, et non facit opera. AUG. Vel, non in labiis dolosis de vultu tuo judicium meum prodeat, ut judicans non proferam aliud quam intelligo. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 22:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 22Psalmorum 22:2 →