Psalmorum 22:3
animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum. + 22.3 Animam meam. ID. Tertia gratia, etc., usque ad sed prius educavit super aquam refectionis, sed prius animam meam convertit. Deduxit. ID. Quarta, quod super charitatis præcepta duxit. Super semitas. AUG. Arctiora mandata et perfectiora consilia, quasi semitis pauci justi ambulant, sicut semitæ arctiores sunt quam viæ. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But thou art holy, O thou that inhabitest the praises of Israel.
In Context
Cross References
Job 19:7Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet. + 19.7 Ecce clamabo vim patiens. Ibid. Deus quid nobis profuturum sit sciens, etc., usque ad qui nec agenda queunt discernere.
Psalms 88:2[Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. + 88.2 Misericordias. CASS. Hic Psalmus de spe Christianorum et magnificentia Domini multa dicit, per quæ nemo seducitur, qui digne supplicet, quod verus Isræl ita intelligit. Primo de misericordia et veritate se cantare promittit Propheta. In æternum. CASS., REM. Quomodo misericordias in æternum cantat, et gratias agit, qui miseriæ non meminit? Quomodo autem plena beatitudo si memoria reatus mentem tangit? Sed sæpe læti tristium meminimus, et sani dolorum sine dolore, et inde amplius læti et grati sumus; sic itaque et miseriæ recordatio nil beatitudinis detrahit. Veritatem. Promissionem. In ore, non ex ore labitur, sed in ore diu tanquam dulce versatur. 1
Habakkuk 1:2[Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis?