The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 22 › Psalmorum 22:4

Psalmorum 22:4

Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. + 22.4 Nam et si. CASS. Quinta, quod in umbra mortis non timet mala. Mecum es. AUG. In corde per fidem, ut post umbram mortis ego tecum sim. Virga tua. CASS. Sexta, correctio; vel virga districtio, quæ convertit vitia. Baculus gubernatio, quæ sustinet fideles. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Our fathers trusted in thee: they trusted, and thou didst deliver them.

In Context

3animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum. + 22.3 Animam meam. ID. Tertia gratia, etc., usque ad sed prius educavit super aquam refectionis, sed prius animam meam convertit. Deduxit. ID. Quarta, quod super charitatis præcepta duxit. Super semitas. AUG. Arctiora mandata et perfectiora consilia, quasi semitis pauci justi ambulant, sicut semitæ arctiores sunt quam viæ. 1

5Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est ! + 22.5 Parasti in conspectu. CASS. Septima, mensa Domini, beata convivatio, saturitas fidei, esca cœlestis, de qua Apostolus: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. In conspectu meo mensam: etsi non impiorum. De hac dicitur: Sed isti ad mensam divitis, id est, Christi, scito et te similia debere præparare, id est, pati sicut ipse. Impinguasti: octava, unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccati exaruit, unde cætera lætantur membra, quia capite descendit unguentum in barbam barbam Aaron, et in oram vestimenti ejus. Et calix meus. Nona, calix, Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat. Meus, quia accipio. Vel, tuus, quia das. Mensa et calix, caro, sanguis, quanquam unum sint sacramentum, sub diversis tamen speciebus, quia utrumque sumitur, divisim hic ponuntur. 1

Read all of Psalmorum 22

Cross References

Genesis 15:6Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.

Exodus 14:31Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos: timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.

2 Chronicles 5:13Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, + 5.13 Igitur cunctis. RAB. Cunctis sacerdotibus et Levitis, etc., usque ad veri sacerdotii ministerium perdiderunt.

Romans 4:18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. + 4.18 Qui contra spem. Incipit commendare fidem Abrahæ, ut imitemur eum qui per fidem justitiam et talem promissionem accepit. Sic erit semen, etc. Sciendum quoniam Abraham Deum prius trinum et unum cognovit, et per hoc fidei meritum, omnium peccatorum remissionem adeptus est. Post justitiam vero, ut multarum pater fieret gentium, a Deo promissionem accepit. Deinde facta fuit sibi rursus promissio quod ita fieret semen suum sicut stellæ, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 22:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 22:3Psalmorum 22Psalmorum 22:5 →