The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 22 › Psalmorum 22:5

Psalmorum 22:5

Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est ! + 22.5 Parasti in conspectu. CASS. Septima, mensa Domini, beata convivatio, saturitas fidei, esca cœlestis, de qua Apostolus: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. In conspectu meo mensam: etsi non impiorum. De hac dicitur: Sed isti ad mensam divitis, id est, Christi, scito et te similia debere præparare, id est, pati sicut ipse. Impinguasti: octava, unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccati exaruit, unde cætera lætantur membra, quia capite descendit unguentum in barbam barbam Aaron, et in oram vestimenti ejus. Et calix meus. Nona, calix, Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat. Meus, quia accipio. Vel, tuus, quia das. Mensa et calix, caro, sanguis, quanquam unum sint sacramentum, sub diversis tamen speciebus, quia utrumque sumitur, divisim hic ponuntur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They cried unto thee, and were delivered: they trusted in thee, and were not confounded.

In Context

4Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. + 22.4 Nam et si. CASS. Quinta, quod in umbra mortis non timet mala. Mecum es. AUG. In corde per fidem, ut post umbram mortis ego tecum sim. Virga tua. CASS. Sexta, correctio; vel virga districtio, quæ convertit vitia. Baculus gubernatio, quæ sustinet fideles. 1

6Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.] + 22.6 Et misericordia. CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quæ præcedit ad gratiam conferendam. Et ut inhabitem. HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.

Read all of Psalmorum 22

Cross References

Judges 4:3Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.

Judges 10:10Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.

Psalms 25:2Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. + 25.2 Proba me. CASS. Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quæ talem me fecit, attendo. CASS. Proba me. Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret. Ure renes. ID. Igne verbi tui, cor calore spiriritus. Cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus. 1

Psalms 69:6Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.] + 69.6 Ego vero egenus. CAS. Quod hortor, facio, etc., usque ad ubi est dives, semper ambit, desiderat et accipit. Ne moreris. ID. Tardum videtur, quod magno desiderio quæritur. AUG. Ne mihi tardius videatur, quod venturus es, quod fit per patientiam; qua qui caret, tardum ei videtur, et deflectitur ab eo: ut uxor Lot, quæ fit statua salis, ut te condiat: exemplo enim tibi est ne retro aspicias.

Isaiah 45:17Israël salvatus est in Domino salute æterna; non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 22:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 22:4Psalmorum 22Psalmorum 22:6 →