Psalmorum 23:3
Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? + 23.3 Quis ascendet? Determinat quibus virtutibus præditi sunt in Ecclesia. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He restoreth my soul: he leadeth me in the paths of righteousness for his name’s sake.
In Context
Cross References
Job 33:30ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
Psalms 19:7Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. + 19.7 In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt. 1
Psalms 31:4Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina. + 31.4 Configitur spina. CASS. Spina, quæ totum corpus erigit, id est, superbia. AUG. Item ærumna, etc., usque ad: in manibus temulenti. 1
Psalms 51:10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. + 51.10 Ego autem, etc. Ibid. Quomodo contra eum bonus se habeat. CASS. Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariæ partis: ecce perfecta demonstratio. Oliva fructifera. AUG. Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judæi, et insertus est oleaster de gentibus. CASS. Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est præ consortibus suis. In æternum et in sæculum sæculi. AUG. Quod dixit in æternum, repetit in sæculum sæculi: ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni cœlorum. 1
Psalms 79:9Vineam de Ægypto transtulisti: ejecisti gentes, et plantasti eam. + 79.9 Vineam. CASS. De vinea quomodo incepta, et perfecta. AUG. et CASS. Vineam de Ægypto, quasi, nos salvi erimus, sed Judæos, quibus tot fecisti, destrues: quod non pro levi culpa, sed quia adventum Christi non noverunt. Vel, salvi erimus quia ita præsignasti. Vineam de Ægypto. Sed quare, destrues? hoc de infidelibus. De Ægypto. Ut illos de Ægypto, ita Ecclesiam de tenebris ejecit vitiorum: gentes plantat in virtutibus, et ducit per hoc desertum sæculi. Radices, martyres et alios firmos facit, et implet orbem. CASS. Vineam de Ægypto, per mysticas figurationes, etc., usque ad quæ ita per orbem dilatata est. Dux, dum eam ducit spirituali itinere. Radices, prophetas, Apostolos, martyres et alios, de quibus palmites tendens mundum occupat et operit. Dux itineris. AUG. Vel alia littera, etc., usque ad et non est altera, sed eadem vinea: inde Apostoli, inde et alii justi, etsi aliqui rami fracti. 1
Psalms 85:13quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori. + 85.13 Ex inferno inferiori. ID. Per hoc intelligimus, etc., usque ad hæc sunt opiniones, non assertiones. 1