The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 24 › Psalmorum 24:10

Psalmorum 24:10

Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. + 24.10 Misericordia et veritas. AUG. Quas autem vias docebit, etc., usque ad et deinde cavet severitatem judicis. Testamentum. CASS. Novum, quod egregie dicitur Testamentum, ubi clara et certa promissio hæreditatis quod et morte firmatur. Et Testamentum. Legis veteris, ubi fuerunt Prophetæ testes promissionum. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who is this King of glory? The LORD of hosts, he is the King of glory. Selah.

In Context

9Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas. + 24.9 In judicio. Dum punit, diriget ad meliora. Sed mansueti sint, qui corripiuntur: quod ex feris domiti, ut tolerent. Quia si mites, id est, lenis animi quasi naturaliter hoc habentes: docebit eos præcepta, pro quorum neglectu venerunt flagella. 1

11Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim. + 24.11 Propter nomen tuum, Domine. AUG. Id est, gloriam tuam, etc., usque ad et interpretantur mundi, qui se ab omni peccato mundos asserunt. 1

Read all of Psalmorum 24

Cross References

Isaiah 6:3Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.] + 6.3 Et clamabant. ID. Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit. Sanctus, sanctus, etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas prædicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo ia, quæ duplicata ineffabile nomen Dei faciunt. Plena est omnis terra. ID. Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini.

Isaiah 54:5Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur.

Zechariah 2:8quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:

Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.

John 12:40[Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.]

Titus 2:13exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: + 2.13 Et adventum gloriæ magni Dei, etc. Qui non in infirmitate ut prius, sed in gloria et potestate veniet præmia daturus secundum merita, qui in primo adventu adeo humilis fuit, quod non solum erudivit, sed etiam dedit semetipsum. Sectatorem bonorum operum, etc. Quia ad hoc redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes et repleti operibus bonis, Dei hæredes esse possimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 24:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 24:9Psalmorum 24Psalmorum 24:11 →