Psalmorum 24:6
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. + 24.6 Reminiscere. ID. De peccatis prioribus et quæ quotidie fiunt, orat per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem. Miserationum. Miseratio proprie in bonorum exhibitione. Quæ a sæculo. AUG. Id est, ab initio sæculi sunt: non ergo in me fallat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
This is the generation of them that seek him, that seek thy face, O Jacob. Selah.
In Context
Cross References
Psalms 73:15Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan. + 73.15 Fontes et torrentes. AUG. In aliis fit verbum, etc., usque ad et notat abundantiam prædicationis. CAS. Vel totum de malis. Fontes, quorum mala jugiter influebant: Torrentes qui subito et rapide peccant: hos Deus dirumpit et siccat. Fluvii Ethan. Inundationes et consilia diaboli. Tuus est dies et tua est nox. AUG. Diem illustrat sed incommutabilis sapientiæ. Noctem consolatur luna, id est, carnis manifestatio: Verbum caro factum est et habitavit in nobis Joan. 1.. Et item: Nox nocti indicat scientiam Psal. 28.. Auroram et solem. AUG. Vel lunam, id est carnalem, qui ut luna mutatur, qui tamen non deserendus. Vel auroram et solem, id est initium et profectum sapientiæ insipientes et perfectos. 1
Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.
Romans 4:16Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum + 4.16 Non ei qui ex lege. Quia hic talis a gratia excidit, et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma sit promissio: lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum.