The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 24 › Psalmorum 24:7

Psalmorum 24:7

Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. + 24.7 Delicta. CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. Juventutis. Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Ignorantias. Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. Memento mei, tu. AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Secundum misericordiam. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Lift up your heads, O ye gates; and be ye lift up, ye everlasting doors; and the King of glory shall come in.

In Context

6Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. + 24.6 Reminiscere. ID. De peccatis prioribus et quæ quotidie fiunt, orat per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem. Miserationum. Miseratio proprie in bonorum exhibitione. Quæ a sæculo. AUG. Id est, ab initio sæculi sunt: non ergo in me fallat. 1

8Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. + 24.8 Dulcis. ID. Quia omnia priora dimittit, ubi gratia sine meritis. Rectus. Quia post misericordiam, etc., usque ad Dulcis, quia suavia dat; rectus, quia corrigit. Propter hoc. CASS. Quia dulcis et rectus; non ex crudelitate, sed benignitate. In via. Id est, fide, vel præceptis Dei. Vel in via hujus vitæ, ubi recte vivendum, dabit legem. 1

Read all of Psalmorum 24

Cross References

Numbers 10:35Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. + 10.35 Cumque elevaretur. Exemplo Mosis rectores plebis provocantur, ut semper solliciti commissum sibi gregem in principio operis, et in consummatione, Domino commendent, ut proprias oves protegat et inimicos depellat.

1 Kings 8:6Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim. + 8.6 In sanctum BED., lib. de Templo Salom. Domus templi exterior peregrinantem Ecclesiam, sancta sanctorum supernæ patriæ cœlestis felicitatem designant. Illata in sancta sanctorum arca assumptam Christi humanitatem intra velum regiæ cœlestis inductam. Subter alas. ID. Moses fecit duos cherubim aureos, quos posuit in propitiatorio quod erat super arcam. Salomon addidit duos majores, sub quorum alis arcam nunc dicitur posuisse cum propitiatorio et duobus cherubim prioribus.

Psalms 21:1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. 1

Psalms 68:16Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum. + 68.16 Profundum. CAS. Peccatorum, quod deglutit animas; unde: Peccator cum venerit in profundum peccatorum, contemnit Prov. 18.. Hæc pericula membris ejus imminent. Neque urgeat super me, etc. AUG. Et si cecidisti, non claudit super te puteus os suum, si non claudis os tuum; sed confitere et dic: De profundis clamavi ad te, Domine, et evades. Claudit super illum, qui in profundo contemnit, a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio. 1

Psalms 118:19Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. 1

Isaiah 26:2Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. + 26.2 Aperite portas. Hoc canticum repente mutat personas. Portas. Justitiæ; unde: Aperite mihi portas justitiæ. Portæ vitæ et justitiæ, etc., usque ad et per multas portas ad eum qui dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me Joan. 14..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 24:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 24:6Psalmorum 24Psalmorum 24:8 →