The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 24 › Psalmorum 24:8

Psalmorum 24:8

Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. + 24.8 Dulcis. ID. Quia omnia priora dimittit, ubi gratia sine meritis. Rectus. Quia post misericordiam, etc., usque ad Dulcis, quia suavia dat; rectus, quia corrigit. Propter hoc. CASS. Quia dulcis et rectus; non ex crudelitate, sed benignitate. In via. Id est, fide, vel præceptis Dei. Vel in via hujus vitæ, ubi recte vivendum, dabit legem. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who is this King of glory? The LORD strong and mighty, the LORD mighty in battle.

In Context

7Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. + 24.7 Delicta. CASS. Sunt quando linquitur via æquitatis. Juventutis. Non pro ætate, sed pro præcipitationis audacia, quæ est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Ignorantias. Facimus ea quæ mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiæ in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. Memento mei, tu. AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Secundum misericordiam. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus. 1

9Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas. + 24.9 In judicio. Dum punit, diriget ad meliora. Sed mansueti sint, qui corripiuntur: quod ex feris domiti, ut tolerent. Quia si mites, id est, lenis animi quasi naturaliter hoc habentes: docebit eos præcepta, pro quorum neglectu venerunt flagella. 1

Read all of Psalmorum 24

Cross References

Psalms 45:3Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. + 45.3 Turbabitur terra, et transferentur montes, etc. CASS. Judæa, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, mare. AUG. sæculum. Cor maris. Immanitas gentium 1

Psalms 76:3In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea; + 76.3 In die tribulationis exquisivi. AUG. Quomodo exquisisti? etc., usque ad qui non facit justitiam coram hominibus, ut videatur. Renuit consolari. ID. Exponit tribulationem, etc., usque ad qui in omnibus hominibus scandalum vel invenit, vel timet, in nullo securus est. 1

Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.

Isaiah 63:1[Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. + 63.1 Quis est iste. Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, videntes ad cœlos ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio angelorum, admirantur incarnationis, et passionis, et resurrectionis, et ascensionis mysterium: et quomodo sibi et aliis aperiat regnum cœlorum; unde et angelis Dominum comitantibus dicunt: Quis est iste? Et David similiter: Quis est iste rex gloriæ? Psal. 23.. Videtur tamen Augustus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua, statim cognoverunt in contemplatione sui creatoris, quidquid ipse erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli, donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. De Edom. Edom ex HIER. ab edulio rufæ lentis, etc., usque ad vel de inferno spoliato victor cum fidelibus suis. Formosus in stola. Formosum calidum. Unde formosus quasi calidus, quia ex colore rubeus et roseus efficitur vultus, et inde speciosus.

Revelation 6:2Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. + 6.2 Ecce equus albus. Ecclesia in baptismo dealbata, vel maximi prædicatores, qui ubique Deum ferunt. Arcum. Christus habet Scripturam qua illuminat suos, et occidit inimicos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 24:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 24:7Psalmorum 24Psalmorum 24:9 →