Psalmorum 25:11
Ego autem in innocentia mea ingressus sum; redime me, et miserere mei. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For thy name’s sake, O LORD, pardon mine iniquity; for it is great.
In Context
Cross References
Exodus 34:7qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. + 34.7 Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus iu tertiam et quartam, etc., GREG., lib. XV Moral., cap. 22. Cum scriptum sit, etc., usque ad qui viderunt quod male sequerentur.
Psalms 31:3Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. + 31.3 Tacui. AUG. Qui non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum: in quo cum et jactet merita, amplius deficit fortitudo. CASS. Beatus cui non imputavit. Aliis, qui gravia habent, Deus imputat; aliis per misericordiam non imputat, etsi habent aliqua, his scilicet qui non justos se prædicant, cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt, modo hoc profiteor, sed olim: Quoniam tacui, etc. AUG. Vel, tacui, voce peccatum, dum clamarem tota die: dum pœna peccati, vel interior excæcatio ostenderet me peccatorem, vel dum prava vita me tacente clamaret, si quid boni egi. Dum clamarem tota die, etc. Etsi non sit sibi conscius quis, non tamen justus: quia delicta quis intelligit? Unde: Est justus qui perit in justitia sua. Et Apostolus: Nihil mihi conscius sum, etc. 1
Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.
Jeremiah 14:7Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus.
Ezekiel 36:22Idcirco dices domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.