Psalmorum 25:2
Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. + 25.2 Proba me. CASS. Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quæ talem me fecit, attendo. CASS. Proba me. Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret. Ure renes. ID. Igne verbi tui, cor calore spiriritus. Cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
O my God, I trust in thee: let me not be ashamed, let not mine enemies triumph over me.
In Context
Cross References
2 Chronicles 13:18Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.
Psalms 13:2Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. + 13.2 Dominus de cœlo. Ibid. Sed inde inexcusabiles, quia Dominus prospexit, id est, de humana natura eminuit. AUG. De cœlo, id est, per sanctas animas prospicit: nam per se nil eum latet. Vel, de cœlo, per animas sanctas, quæ sunt cœlum et sedes Dei. Vel, Dominus Pater de cœlo, id est, secreto divinæ mentis. CAS. Vel de æqualitate Dei Patris. Si est intelligens. Vel vidit, si est intelligens, et invenit quod aliquis non intelligit: quia non requirit, sed declinat, nam: Omnes declinaverunt, etc. 1
Psalms 18:2[Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. + 18.2 Cœli enarrant. Ibid. Primo, loquens de incarnatione, commendat prædicationem novæ legis. AUG. Cœli, apostoli, de gloria Christi in qua Patris æqualis. CASS. Vel cœli, qui stellam miserunt. Gloriam. Ibid.: Quod Deus gratis peccata dimittat. Opera. AUG. Quæ secundum hominem, etc., usque ad et ipsi eidem facti nox, tenebrosis scientiam quæ de humanis. CASS. Et hoc tam mirifice, quod in omnibus linguis; et tam late, quod in omni parte ambitus terræ. 1
Psalms 22:5Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est ! + 22.5 Parasti in conspectu. CASS. Septima, mensa Domini, beata convivatio, saturitas fidei, esca cœlestis, de qua Apostolus: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. In conspectu meo mensam: etsi non impiorum. De hac dicitur: Sed isti ad mensam divitis, id est, Christi, scito et te similia debere præparare, id est, pati sicut ipse. Impinguasti: octava, unctio capitis, scilicet Christi, quod nulla ariditate peccati exaruit, unde cætera lætantur membra, quia capite descendit unguentum in barbam barbam Aaron, et in oram vestimenti ejus. Et calix meus. Nona, calix, Christi sanguis, qui sic inebriat ut sobrios reddat. Meus, quia accipio. Vel, tuus, quia das. Mensa et calix, caro, sanguis, quanquam unum sint sacramentum, sub diversis tamen speciebus, quia utrumque sumitur, divisim hic ponuntur. 1
Psalms 31:1Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. + 31.1 Intellectus David. AUG. Psalmus de gratia qua Christiani sumus, ut ait Apostolus Rom. 4.. Incipit ergo per indulgentiam hic psalmus contra vitium hominum agens, qui peccata nesciunt vel defendunt, et merita jactant. CASS. Contra vitium ergo hominum hic psalmus opponitur, etc., usque ad in quo stantes confirmat. Beati quorum remissæ sunt, etc. AUG. Non in quibus non invenit peccatum, sed quibus remitit. Iniquitates. Dicit fomitem peccati, scilicet concupiscibilitatem, etc., usque ad sed ut peccatum ultra non sit. HIERON. Iniquitates, ante fidem et baptismum: peccatum, post fidem et baptismum. 1