The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 25 › Psalmorum 25:3

Psalmorum 25:3

Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. + 25.3 Misericordia. CASS. Quæ non sinit tentari super vires, vel ipsa ustio est misericordia, non asperitas Complacui in veritate. AUG. Cui displicet mendacium suum, et placet ipse cum illa et in illa. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Yea, let none that wait on thee be ashamed: let them be ashamed which transgress without cause.

In Context

2Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. + 25.2 Proba me. CASS. Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quæ talem me fecit, attendo. CASS. Proba me. Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret. Ure renes. ID. Igne verbi tui, cor calore spiriritus. Cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus. 1

4Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. + 25.4 Non sedi. CASS. Complacui in veritate, quia non sedi. Odivi, quod est vitare mala. Et lavabo, quod est agere recta. Vani. CASS. Vani qui de caducis rebus laborant; impii hæretici, qui Scripturas pervertunt: illi superflua quærunt, hi venenosa. 1

Read all of Psalmorum 25

Cross References

Genesis 49:13Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. + 49.13 Zabulon in littore, etc. Ut credentibus refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos sæculi solidata exspectat naufragium Judæorum et procellas hæreticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinæ, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi sæpe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. 9: Terra Zabulon, et terra Nephthali, via maris trans Jordanem, etc. Sidon, venatio: et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. 16: Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte.

Psalms 6:10Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit. 1

Psalms 22:6Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.] + 22.6 Et misericordia. CASS. Decima, misericordia subsequens ad custodiam quæ præcedit ad gratiam conferendam. Et ut inhabitem. HIER. Hoc omnibus superioribus jungitur. Quasi collocasti, educasti, deduxisti, etc., et hoc ideo ut inhabitem.

Psalms 33:20Multæ tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus. + 33.20 Multæ tribulationes justorum. Sicut et in Novo Testamento, juxta est, et salvabit, quod necesse est, quia multæ tribulationes. CASS. Multæ; a diabolo, ab invidis hominibus, et a se. Liberabit. AUG. Non corporaliter, sed dando eis patientiam: vel, liberabit spiritualiter. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 25:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 25:2Psalmorum 25Psalmorum 25:4 →