Psalmorum 26:1
Psalmus David, priusquam liniretur. [Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? + 26.1 In finem. AUG., CASS. Primo, David electus, etc., usque ad unde in sacramento gemens et laborans; ut in re gaudeat. Dominus illuminatio, etc. CASS. De prima unctione per quam certificatur secunda, hic loquitur. Dominus protector vitæ meæ. AUG. Dat vitam virtutum, quam et protegit, sine quo omnia dona ejus perduntur. A quo trepidabo? ID. Quem trepidet, caro, cum induerit corruptionem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 2:9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
2 Kings 20:3Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. + 20.3 Flevit itaque. ID. Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus.
Job 4:6Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum?
Psalms 7:8et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere: 1
Psalms 21:7Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis. + 21.7 Ego autem, etc. AUG. Hucusque Christus in persona veteris hominis, hic jam proprie in sua persona loquitur. Ego autem. Jam proprie Christus, sine semine natus sum, ut essem ultra homines in homine, in quo factus sum opprobrium, ut vel sic superbia hominis humilem imitetur. Vermis et non homo, opprobrium. CASS. Ita viliter conculcatus, etc., usque ad vermis, sine coitu natus, mortalis, humilis et vilis, silentio repens. 1