Psalmorum 26:2
Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. + 26.2 Super me nocentes. ID. Ut se mihi præferant insultantes: quod vertit Deus in melius, ut maledico dente non me, sed carnalia desideria consumant. Vel edant, id est, delectetur in morte mea crudelitas inimicorum, carnes; animam non possunt. Infirmati sunt. ID. Dum Christus carnem accepit, nutantes facti, et post ex toto se fidei subdiderunt. CASS. Vel, debilitati paulatim ad ruinam animæ pervenerunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Examine me, O LORD, and prove me; try my reins and my heart.
In Context
Cross References
Job 13:23Quantas habeo iniquitates et peccata? scelera mea et delicta ostende mihi. + 13.23 Quantas habeo iniquitates, etc. Justorum labor est, ut semetipsos inveniant, invenientes flendo atque corrigendo ad meliora perducant. Gravior videtur iniquitas quam peccatum, scelus quam delictum.
Psalms 7:9Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. 1
Jeremiah 20:12Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. + 20.12 Et tu, Domine exercituum, etc. ID. Solus Deus est, etc., usque ad ergo in peccatis mortuus. Videam. Cum sciat justus se Deum habere propugnatorem, in patientia tamen fragilitatis humanæ quod novit esse venturum, jam nunc videre desiderat. Tibi enim. Qui dicis: Mihi vindictam et ego retribuam Heb. 10., etc. Felix conscientia, cujus causa Domino revelatur: Unde apostolus: Omne quod manifestatur lux est Ephes. 5..