Psalmorum 26:5
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui. + 26.5 In abscondito : AUG. quasi multæ partes sunt, etc., usque ad quem mox vocat petram. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I have hated the congregation of evildoers; and will not sit with the wicked.
In Context
Cross References
Psalms 31:6Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. + 31.6 Pro hac orabit. ID. Diapsalma. pœnitudinem commendans, omnibus sanctis dicit communem; quam variæ sectæ respuunt, contra quas ad Deum refugit. AUG. Pro hac. Inde orat omnis sanctus, quia dimisisti, aliter non esset sanctus. Tempore, etc. Tempus est gratiæ, lex premens, convincens reos, cœgit clamare, gratia sanat. Verumtamen in diluvio, etc. AUG. Licet sanctus oret, etc., usque ad sanctus orabit, dicens: Tu es refugium. Ad eum. Deum, mutat enim personam ut sæpe. Non appropiant qui dicunt fatum facit peccare, vel fortuna, quæ omnia regit, vel gens tenebrarum, quæ Deo rebellat. 1
Psalms 101:4Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. + 101.4 Quia defecerunt. CASS. Secunda pars, in qua est flebilis oratio; in qua exponitur, quæ paupertas, quæ tribulatio. Unde clamet, jam aperit. Quia defecerunt. Defecerunt sicut fumus dies mei. AUG. Elato enim Adam dies deficiunt, virtus animi contrahitur. Miseria pium judicem movere potest. Ossa mea sicut cremium aruerunt. Fortes, quorum frixorium sunt, qui scandalizantur, etc., usque ad jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum. 1
Matthew 9:11Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? + 9.11 Quare cum publicanis. Omnis quæstio, etc., usque ad et omnia quæ gessit, saluti serviunt.