The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 27 › Psalmorum 27:2

Psalmorum 27:2

Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. + 27.2 Ad templum. CASS. Secundum morem Judæorum, quibus præceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad cœlum, unde auxilium speramus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When the wicked, even mine enemies and my foes, came upon me to eat up my flesh, they stumbled and fell.

In Context

1Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. + 27.1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. 1

3Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. 1

Read all of Psalmorum 27

Cross References

Job 19:22Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? + 19.22 Quare persequimini me. Tanto Deus justius aliena vitia percutit, quanto in se nihil habet vitiorum. Et est sensus: Ita me ex infirmitatibus meis affligitis, ac si ipsi more Dei de infirmitate nihil habeatis. Sicut Deus. Idem cum Deo agunt, quia hoc faciunt quod Deus omnipotens fieri permittit; sed non idem volunt: quia cum omnipotens Deus amando purgationem exhibet, injustorum pravitas sæviendo malitiam exercet. Vel, quasi non infirmi, qui non deberent increpare cum Deus percutit, ne addant dolorem dolori, sed consolari. Cum vero manus Domini cessat, tunc dignis increpatio potest fieri. Et de carnibus meis saturamini. Quorum mens proximorum pœnas esurit, saturari alienis carnibus quærit. Vel, qui alienæ vitæ detractione pascunt alienis carnibus saturantur. Quis mihi tribuat, etc. Dura quæ sustinet, non vult per silentium tegi, sed exemplo ad notitiam pertrahi ut alii ad patientiam valeant ædificari. Quis mihi tribuat. Ibid. Hæc quoque Ecclesiæ congruunt, etc., usque ad postea vero ipsum librum in laminam plumbi et in silicem dividit. Quis mihi det, etc. Per stylum ferreum fortis sententia Patrum. Per plumbum Judeæ populus gravis peccato. Per silicem gentilitas figuratur. Cuncta ergo quæ pertulit, forti sententia Patrum edoctus et Judææ populus, et gentilitas agnovit. Quod in plumbo scribitur, citius deletur. In silice difficile sculpitur, sed manet: sic Judæa verba Dei cito recepit, et cito deseruit. Gentilitas vix recepit, sed recepta fortiter servavit.

Psalms 3:7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. + 3.7 Non timebo millia, quæ nomen Christi conantur exstinguere 1

Psalms 14:4Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit; + 14.4 Ad nihilum, etc. AUG. Hæc est perfectio, ut nihil in homine valeat malignus, et ut hic sit in conspectu, id est, certe sciat, malignum non esse, nisi qui a Creatore ad creata convertitur. Malignus, id est, diabolus, despicitur; ut cum dixit: Vade retro, Satanas, etc. E contra, timentes Dominum glorificat. Juravit, quando apostolis certissima veritate promisit: Jam non dicam vos servos, sed amicos. 1

Psalms 53:4Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. + 53.4 Deus, exaudi. CASS. Item Deus, nomen potentiæ, repetit ne tardet auxilium. Percipe, AUG. Ziphæi ea etsi audiunt, non tamen intelligunt, qui non nisi temporalia noverunt. 1

Psalms 118:12Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 27:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 27:1Psalmorum 27Psalmorum 27:3 →