Psalmorum 27:7
Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hear, O LORD, when I cry with my voice: have mercy also upon me, and answer me.
In Context
6Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ. 1
8Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est. 1
Cross References
Job 10:2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. + 10.2 Dicam Deo: Noli me condemnare, quia pœna mea exstinguit tua supplicia. Indica mihi cur me ita judices, id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quæro; scio enim quod non injuste. Cur me ita judices. Duobus modis hic judicat. Vel pœnam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:
Psalms 5:2[Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. + 5.2 Verba mea. CASS. Hic innuit propheta trinam orationem esse faciendam. Sunt enim tria principalia vitia in prosperis, tria in adversis: contra quæ trinam debemus facere orationem. In prosperis, contra carnis concupiscentiam, contra concupiscentiam oculorum, contra superbiam vitæ. In adversis, contra timorem mortis, periculi, utilitatis. Ibid. Trina oratio, verba, oris psalmodiam, clamorem, cordis affectum, ideo: Exaudies. Ecce ter de eodem. Auribus. Aures Dei sunt potentia, clementia. Potentia, qua potest: clementia, qua vult audire; nisi enim esset clementia, nullius preces exaudiret. 1
Psalms 30:11Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. + 30.11 Paupertate. ID. Vel egestate. Egeo sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione, et parcitur morti; et in hoc infirmata est fiducia mea. 1
Psalms 130:2Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. + 130.2 Si non humiliter sentiebam. ID. Nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non. Exaltavi, ut hæretici. Qui si utcunque aliquid cœperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur. Ita retributio. ID. Obstringit se maledicto, etc., usque ad sic revelabit Deus quod aliter sapit, quia superbis resistit, humilibus dat gratiam. Sicut ablactatus est. Sicut enim quinque tempora narrantur, etc., usque ad quia Deus erat homo; sed non mutatus in hominem. 1