Psalmorum 27:8
Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When thou saidst, Seek ye my face; my heart said unto thee, Thy face, LORD, will I seek.
In Context
Cross References
2 Samuel 21:1Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. + 21.1 Facta est. RAB. Fames facta in Isræl propter Gabaonitas, etc., usque ad ne vitam eorum prave suggerendo corrumpant ulterius.
Psalms 24:6Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. + 24.6 Reminiscere. ID. De peccatis prioribus et quæ quotidie fiunt, orat per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem. Miserationum. Miseratio proprie in bonorum exhibitione. Quæ a sæculo. AUG. Id est, ab initio sæculi sunt: non ergo in me fallat. 1
Psalms 105:4Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo: 1
Isaiah 26:16Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.
Hosea 5:15Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quæratis faciem meam.]