Psalmorum 28:1
Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. + 28.1 Psalmus David in consummatione. ID. Arca a Philistæis reducta, etc., usque ad ut se offerant tali consummatori. Afferte Domino. ID. Prius monet sacrificia offerre. Filios arietum. AUG. Quia non deest impugnatio, etc., usque ad et septuaginta duo discipuli ad prædicandum missi significantur. Vox Domini. CASS. Prædicatio Christi intus mentes terruit, quod est, spiritum timoris dedit Judæis et gentibus. GREG. Iste ab imo ascendit, id est, spiritu timoris ad spiritum sapientiæ, etc., usque ad id est, spiritualem intellectum, hos Dominus concutit. HIER. Ut agricola sterilem terram, etc., usque ad et dabit virtutem, et eamdem benedicet in pace æterna. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 3:4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. + 3.4 Susceptor meus es. CASS. In Christo. Caput, Christum, vel mentem quæ servit legi Dei. Percussisti omnes. Recte in prædestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. Super populum. Hoc est unumquemque nostrum. ID. Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, Non est salus. Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. Susceptor. Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in cœlum. 1
Psalms 18:2[Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. + 18.2 Cœli enarrant. Ibid. Primo, loquens de incarnatione, commendat prædicationem novæ legis. AUG. Cœli, apostoli, de gloria Christi in qua Patris æqualis. CASS. Vel cœli, qui stellam miserunt. Gloriam. Ibid.: Quod Deus gratis peccata dimittat. Opera. AUG. Quæ secundum hominem, etc., usque ad et ipsi eidem facti nox, tenebrosis scientiam quæ de humanis. CASS. Et hoc tam mirifice, quod in omnibus linguis; et tam late, quod in omni parte ambitus terræ. 1
Psalms 30:4quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu; et propter nomen tuum deduces me et enutries me. 1
Psalms 77:1Intellectus Asaph. [Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. + 77.1 Intellectus. AUG. Quia hæc narrata, etc., usque ad quæ aperta videntur, parabolæ sunt et ænigmata. Attendite. CAS. Primo ipse Dominus loquitur, ut reverentia crescat. Popule meus, qui mihi obedis. Os Dei est Asaph, qui inferius locutus est ista: Quanta audivimus ab initio. Veteris Testamenti: vel, fidelis Synagoga malis exprobrat. 1