Psalmorum 29:10
Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? + 29.10 Quæ utilitas in sanguine meo. ID. Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem. Dum descendo in corruptionem. Si enim statim non resurgo, et corpus corrumpitur, nemini annuntiabo, nullum lucrabor. Confessio gemina est, nunquam sine ea simus: quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra; quando bene est, in exsultatione justitiæ confiteamur laudem Deo. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD sitteth upon the flood; yea, the LORD sitteth King for ever.
In Context
9Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. 1
Cross References
Genesis 6:17Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur.
Job 38:8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1
Psalms 65:7Qui dominatur in virtute sua in æternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis. + 65.7 Non exaltentur. Ibid. Pro lege quasi plus illis debeatur. Omnes enim peccaverunt, etc. Rom. 3. 1
Psalms 99:1Psalmus in confessione. + 99.1 Psalmus in confessione. Confessio gemina est; una est laudis, altera peccatorum. Confessio laudis convenit perfectis, confessio peccatorum incipientibus; unde in hoc psalmo propheta monet ad confessionem. CASS. Docet hic psalmus, et Deum incessanter laudare, et peccata nostra incessanter plangere: quia nec in malis est desperandum, nec in bonis debet animus esse elevatus. Primo perfectis præcipuum genus confessionis, id est laudem, indicit. Jubilate. AUG. Si vox jubilat exterius, etc., usque ad et quo ordine et quam mirifice fecit. Omnis terra. Ad laudem monens. Non unum angulum terræ hortatur: sed sicut ubique novit seminatam benedictionem, ita undique exigit jubilationem. Servite in lætitia. AUG. Hæc servitus non est amaritudinis, nec indignationis, sed felicitatis et libertatis. Servum ergo te faciat charitas, quia liberum te fecit veritas. Unde Dominus: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas vos liberabit Joan. 8.. In lætitia. Quia liberati; non murmurantes, ut in deserto: unde præmium subdit. 1