Psalmorum 29:11
Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. + 29.11 Audivit Dominus. CASS. Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD will give strength unto his people; the LORD will bless his people with peace.
In Context
Cross References
Numbers 6:24Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. + 6.24 Benedicat. ID. Notandum quia in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Et custodiat. ID. Benedictionem quam percepisti, sua conservet gratia: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam Psal. 126..
Psalms 37:11Cor meum conturbatum est; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. + 37.11 Cor meum conturbatum est. CASS. Exponit dolores animi, quia virtus patientiæ reliquit. Conturbatum, quia mens succubuit passioni suæ. Lumen, id est, ratio nuper turbata, quam non habet secum pro ingentibus molestiis. 1
Psalms 72:3quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. + 72.3 Pacem peccatorum. AUG. Temporalem, fluxam, caducam. Videns. Non intelligens. Quia hæc pax videtur, non intelligitur, oculos eludit, est enim fluxa et caduca. CAS. Pacem peccatorum quia non est declinatio morti eorum. Id est, non cito moriuntur, sed diu vivunt; etsi plaga aliquando non firma, ut durat flagellum correctionis. Et firmamentum in plaga eorum. Non miseretur Deus consolidando plagas eorum: vel, a simili incurabilis, cui nihil prohibetur. 1
Psalms 84:7Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te. + 84.7 Deus tu conversus. CASS. Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii. Vivificabis nos. Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, Plebs tua lætabitur in te, quæ prius in se male lætabitur. 1
Psalms 85:10Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus. + 85.10 Tu es Deus solus. ID. Vel tu solus magnus contra futuros, qui se dicunt magnos et deos. 1
Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.