The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 29 › Psalmorum 29:4

Psalmorum 29:4

Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum. + 29.4 In lacum. HIER. Id est, de lacu inferni, ubi animæ peccatorum sunt, ne, sicut illi, præceps caderem in mortem. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The voice of the LORD is powerful; the voice of the LORD is full of majesty.

In Context

3Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. + 29.3 Domine, Deus meus, clamavi ad te, etc. AUG. Christus, etc., usque ad sed non in dedicatione. 1

5Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus. + 29.5 Confitemini, etc. AUG. Quia ex bonitate et sanctitate sua, non nostra memor fuit nostri. 1

Read all of Psalmorum 29

Cross References

Job 40:9Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

Psalms 68:33Videant pauperes, et lætentur; quærite Deum, et vivet anima vestra: + 68.33 Videant. CAS. Quod oblatio jam est in mente, non in rebus, ubi pauper æquatur diviti. Et, o pauperes, hoc tamen contuitu Dei facite, quærite Dominum. Vel, ut videatis, quærite Deum, escam mentis. Vinctos. AUG. Qui ultra necessaria quærit, compedes onerat; sed sufficit diei malitia sua. Vinctos. ID. Vinctos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit: sed inde clamantes audit. 1

Psalms 93:4effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam? + 93.4 Effabuntur. CASS. Exponit eorum peccata, etc., usque ad procedit exaggerando. Loquentur omnes qui operantur, etc. Effabuntur, aliis respondent, AUG. id est, habent quod respondeant, etc., usque ad loquuntur iniqui dicentes Deum non curare hæc. 1

Isaiah 66:6Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. + 66.6 Vox populi de civitate. Adveniente Romano exercitu, secundum Josephum, divisi sunt Judæi in tres partes de principatu contendentes. Alii sibi alium principem præponentes Pars autem populi et sacerdotum, tenebant templum, arcem vero et regiam domum pars populi et principum, reliquam vero civitatem tertia pars et maxime vulgus. Pugnabant ergo et extra contra hostes, et intra contra cives. Romanis ergo urbem irrumpentibus audita est vox populi plangentis de civitate, vox sacerdotum, et qui cum ipsis erant de templo. Vox etiam Domini audita est in Romanis exsultantibus, qui etiam nutu Dei venerunt, reddentis reddentes retributionem inimicis suis, scilicet Judæis, per Romanos.

Ezekiel 10:5Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

Luke 4:36Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? + 4.36 Et virtute. Non ut homines qui in verbo Dei dæmonia ejiciunt, sed propria potestate virtutes operatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 29:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 29:3Psalmorum 29Psalmorum 29:5 →