The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 29 › Psalmorum 29:6

Psalmorum 29:6

Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. + 29.6 Quoniam ira. ID. Id est, vindicta, qua vindicavit in nos primum peccatum, quod morte solvistis. Ad vesperum. ID. Quia ira, etc., usque ad id est, tempore gratiæ post tempus ante legem, et sub lege. HIER. Ad vesperum. Quia passo et sepulto Domino, Apostoli et mulieres in fletu et gemitu morabantur. Et ad matutinum lætitia. Quia mane venientes ad sepulcrum, gloriam resurrectionis ab Angelis acceperunt. Fletus. CASS. Demorabitur hominibus respicientibus ad vesperum, quo Adam declinavit, et a paradiso exivit: sed lætitia erit respicientibus ad matutinum, quo Christus surrexit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He maketh them also to skip like a calf; Lebanon and Sirion like a young unicorn.

In Context

5Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus. + 29.5 Confitemini, etc. AUG. Quia ex bonitate et sanctitate sua, non nostra memor fuit nostri. 1

7Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum. + 29.7 Ego autem. Quomodo ante dedicationem egerit et eam meruerit. AUG., CASS. Vespere facit. Sed ego, dum in paradiso esset mihi abundantia, dixi: Non movebor ab hoc bono, credens diabolo dicenti: Non morte morieris Gen. 3.. Sed, o Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem; quod est, non ex me bonus eram et fortis, sed ex te. Quod ut ostenderes: Avertisti faciem tuam, hoc est, foras misisti me de paradiso: jam vero hic positus clamabo ad te, etc. 1

Read all of Psalmorum 29

Cross References

Deuteronomy 3:9quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir:

Psalms 114:4et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam. + 114.4 Tribulationem et dolorem. ID. Quasi, illa prius me circumdederunt, sed post inveni tribulationem et dolorem, id est, afflictionem exteriorem esse utilem. 1

Habakkuk 3:6Stetit, et mensus est terram; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes sæculi: incurvati sunt colles mundi ab itineribus æternitatis ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 29:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 29:5Psalmorum 29Psalmorum 29:7 →