Psalmorum 3:6
Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. + 3.6 Ego dormivi: secundum illud: Exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus Ephes. 5.. Nihil mirum Salvatorem hæc dicere, quando multo majora pro animarum salute gessit, quo tempore a corpore abfuit, quæ in epistola catholica apud sanctum Petrum recensentur: Quando iis qui erant in carcere, spiritibus profectas prædicavit, qui increduli aliquando fuerant I Petr. 3.. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I will not be afraid of ten thousands of people, that have set themselves against me round about.
In Context
Cross References
2 Kings 6:15Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu ! heu ! heu ! domine mi: quid faciemus? + 6.15 Heu, heu, etc. GREG. Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, pœnas verentur corporales.
Psalms 23:4Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: + 23.4 Quis stabit? HIER. Multi enim ascendunt, qui non permanent. ID. Innocens: ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad præsentiam et cognitionem desiderent. Qui non accepit. AUG., HIER. Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem æterna desiderabit, et ideo non juravit in dolo. In vano. HIER. Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit. 1
Psalms 46:2[Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis: + 46.2 Omnes gentes. AUG. Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: Calve, calve, vos omnes gentes ad quas transivit gratia: Plaudite, etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem. 1
Psalms 118:10In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. 1
Proverbs 6:22Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. + 6.22 Cum ambulaveris. Tanta sit meditatio divinæ legis, etc., usque ad: gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant. Cum dormieris: in morte custodiant animam tuam, ne rapiat hostis. Cum evigilaveris in resurrectione, loquere cum eis exspectando præmia, quæ tibi, si ea servasses, promissa erant.