Psalmorum 3:7
Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. + 3.7 Non timebo millia, quæ nomen Christi conantur exstinguere 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 18:8Fuit autem ibi prælium dispersum super faciem omnis terræ, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa.
Job 29:17Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. + 29.17 Conterebam molas, etc. Iniquus dicitur diabolus; per molas, occultæ ejus insidiæ; per dentes apertæ culpæ demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam in aperto lapsu valeamus revocare.
Psalms 7:6Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. + 7.6 Conculcet, etc. Ibid. Anima peccatoris de quo, Terra es, et in terram reverteris Gen. 3, cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, Terram manducabis, id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. Gloriam meam. Ibid. Quæ debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: Qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Deducat in pulverem, id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus. Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia. 1
Psalms 12:5nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero; 1
Psalms 58:6Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. + 58.6 Exsurge. AUG. Quia dormire videris, In occursum. Quasi curro ad te merendo: Et tu, occurre mihi, id est, redde pro merito. Vide. Ibid. Id est, fac videri quomodo ad te curro, etc., usque ad postquam vidisti me mori, credis me patri æqualem. 1