Psalmorum 3:8
Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. + 3.8 Quoniam tu percussisti, etc. Jam regnante Ecclesia, inimici confusione percussi sunt. Dentes peccatorum, verba, scilicet, maledica; vel principes in interitum fiunt. Ergo credite, homines, quod Domini est salus, et o Domine benedictio tua sit super populum tuum. Voce mea. Hæc mihi merito, quia voce mea. Qui bonus est, et bona petit, voce sua clamat; aliena voce, id est, vitæ suæ non concordante. Ego dormivi. Finis rei, unde proponit non timendum. Ego, cum pondere; quasi: sæviunt illi, sed non dormirem, nisi vellem. Vel, dormivi consentiendo; soporatus, male operando; exsurrexi, peccata deserendo. Quoniam. AUG. Non retropendet, non præterea salvum facit quia percussit: sed inde contriti sunt dentes, quia percussit; id est, maledica verba in irritum ducta sunt; vel, dentes, sunt qui quosdam de numero sanctorum præcidunt, et malis incorporant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Salvation belongeth unto the LORD: thy blessing is upon thy people. Selah.
In Context
9Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.]
Cross References
2 Samuel 23:12stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos: et fecit Dominus salutem magnam. + 23.12 Stetit. RAB. Christus cum Spiritu sancto in agro Ecclesiæ stans infirmos velut hordeum tuetur, vel certe verecundiam castitatis incontinentibus quasi legentes gladio oris contra luxuriam defendit.
Psalms 29:11Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. + 29.11 Audivit Dominus. CASS. Quomodo eam accepit, scilicet dedicationem, pertractat. Dixit: Clamabo, deprecabor, sed me deprecantem exaudivit Dominus. 1
Psalms 72:17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. + 72.17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 1
Proverbs 21:31Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.]
Isaiah 45:21Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deus justus, et salvans non est præter me. + 45.21 Consiliamini. Ut omnes per mundum euntes idem annuntietis. Hinc enim simul symbolum composuerunt de Trinitate et unitate, de communione Ecclesiæ, de generali resurrectione. Prædixi illud. Gentes esse salvandas, sed idolum nihil esse: quando locutus sum Abrahæ, vel quando legem dedi.