The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 3 › Psalmorum 3:9

Psalmorum 3:9

Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.]

Vulgata (Latina)

In Context

8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. + 3.8 Quoniam tu percussisti, etc. Jam regnante Ecclesia, inimici confusione percussi sunt. Dentes peccatorum, verba, scilicet, maledica; vel principes in interitum fiunt. Ergo credite, homines, quod Domini est salus, et o Domine benedictio tua sit super populum tuum. Voce mea. Hæc mihi merito, quia voce mea. Qui bonus est, et bona petit, voce sua clamat; aliena voce, id est, vitæ suæ non concordante. Ego dormivi. Finis rei, unde proponit non timendum. Ego, cum pondere; quasi: sæviunt illi, sed non dormirem, nisi vellem. Vel, dormivi consentiendo; soporatus, male operando; exsurrexi, peccata deserendo. Quoniam. AUG. Non retropendet, non præterea salvum facit quia percussit: sed inde contriti sunt dentes, quia percussit; id est, maledica verba in irritum ducta sunt; vel, dentes, sunt qui quosdam de numero sanctorum præcidunt, et malis incorporant. 1

Read all of Psalmorum 3

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 3:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 3:8Psalmorum 3