Psalmorum 30:1
In finem. Psalmus David, pro extasi. + 30.1 In finem psalmus. AUG. Exstasis hic accipitur pavor perturbati populi de persecutione omnium gentium, et defectu fidei per orbem. CASS. Contra pavorem spes et oratio præmittitur, etc., usque ad: Erunt duo in carne una Gen. 2., ergo et in voce una. AUG. Prior loquitur Redemptor, inde redempti, gratias agentes. Inde diu de perturbatione Prophetæ vox interponitur prope finem, et in fine. Hic describitur humiliatio Christi martyrumque: unde sequitur exaltatio. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I will extol thee, O LORD; for thou hast lifted me up, and hast not made my foes to rejoice over me.
In Context
Cross References
Deuteronomy 20:5Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. + 20.5 Quis est homo. ID., quæst. 31. Non est melior in bello qui jam ædificia dedicavit, etc., usque ad sed hæc instituta sunt propter virorum animos explorandos. Quis est homo. ISID. Docet non posse quemquam professionem contemplationis vel militiæ spiritalis arripere, etc., usque ad: ut ei placeat cui se probavit II Tim. 2.. Melius est professionem vel persecutionem devitare, quam in ea succumbere. Ad disputationem quoque contra hæreticos venire non debet, nisi doctus et perfectus, ne scandalizet alios superatus.
2 Samuel 6:20Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. + 6.20 Egressa Michol filia Saul in occursum David, etc. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 27. Intueri libet quanta virtutum munera David perceperat, etc., usque ad tamen in se cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat dicens: Eroque humilis in oculis. Gloriosus. David cum arcam in Jerusalem transferret, a Michol subsannatus est. Et Christus cum Testamentum Novum in Ecclesiam suam transferret, Judæis in cruce ludibrium fuit, nudus apparuit dum potentiam illis abscondens, carnis infirmitatem quasi ephod lineum ostendit. Ancillæ servorum personam gestant sanctorum, inter quos per crucis triumphum gloriosior effectus est: quem dum Michol irridet, gloriosior ancillis apparet, quæ in typo Synagogæ sterilis permansit. Et nudatus. Nudatus non omnino, sed regalibus indumentis: et quia se coram Domino humiliare non erubuit, mox promissionem Filii Dei ex sua stirpe nascituri suscipere meruit.
2 Samuel 20:3Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens: et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque in diem mortis suæ in viduitate viventes.
1 Kings 8:63Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël.
Psalms 13:4Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? + 13.4 Nonne cognoscent. Minatur judicium impiis. 1
Psalms 27:6Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ. 1